- ANIMALES et LUTEL
- ANIMALES et LUTELOrigenistis dicti sunt reliqui omnes, qui sacris eorum initiati non erant. Hieron. Ep. ad Pammach. et Ocean. de error. Origen. Nec mirum, putant enim me suim esse symmystam et propter Animales et Luteos nolle palam dogmata profueri. Ipsorum enim decretum est, non facile margaritas ante porcos esse mittendas, nec dandum sanctum canibus etc. Ubi perstringit acriter eos, quod mysteriorum arcane habendorum praetextu, obtegendae dogmatum, quorum ipsos pudebat, pravitati abuterentur. Quod de Basilide similiter, turpissimae imptobissimaeque doctrinae auctore, notat Epiphanius Haer. 24. etc. Vide Tob. Pfannerum System. Theolog. Gentil. purior. c. 1. §. 12. infra Psychici. et de Mysteriorum occultatione apud orthodoxos aeque ac heterodoxos, infra passim, imprimis in voce Mysterium, Norunt Fideles, Silentium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.